- SUMMANUS
- SUMMANUSPluto sic dictus, quasi summus Deorum Manium: ut in Nupt. Philolog. docet Capella. Huic Romani nocturna fulmina assignabant, quemadmodum diurna Iovi. Plin. l. 2. c. 52. Ovid. l. 6. Fast. v. 731.Reddita, quisquis is est, Summano templa serunturTum, quum Romanis, Pyrrhe, timendus eras.Lloydius. Ita Festus, Dium fulgur appellabant diurnum, quod putabant Iovis, ut nocturnum, Summani. Magis autem, quam Iovem, cultum esse, docet Augustin, de Civ. Dei l. 9. c. 23. Romani veteres nescio quem Summanum coluerunt magis, quam Iovem, ad quem diurna fulmina pertineant etc. Utrique autem, nempe tum Summano, tum Iovi Fulguritori sacrificabant, cum provorsum fulgur micuisset: Sic autem dicebatur, quod incertum erat, noctu an interdiu esser factum. Iaculabantur vero etiam alii Dii fulmina, sed alba tantum aut nigra: solus Iuppiter rubra vibrare credebatur. Horatius l. 1. Od. 2. v. 2.---- ---- et rubenteDexterâ sacras iaculatus arcesTerruit Urbem, etc.Vide Io. Meursium Comm. in Lycophr. vers. hunc----- ----- ὧν καταιβάτης,Σκηπτὸς κατ᾿ ὄρφνην γἐυσεται δηουμένων.Hinc Sumanalia seu Summanalia, apud Festum, liba sunt farinacea, in modum rotae facta, in honorem Summani, et ad eius sacra: quae Suminalia vocat Cael. Rhodig. quasi a summe, l. 9. Antiq. Lect. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.